Biography

Name variants:

Dionysius de Montina, Dionysius de Mutina, Dionysius von Modena, Dionysius Cisterciensis, Denis moine de Citeaux, Dionigus de Rostani, Dionysius de Restanis, Dionysius Pseudo-Cisterciensis.

† 1375

He reads his Commentary on the Sentences at Paris in the academic year 1371-1372.

Dionysius de Montina

Acutissimi et quam maxime succinti et ordinatissimi doctoris Dionysii cisterciensis liber In quattuor Sententiarum nuper a fratre Iohanne Maceriensis eiusdem gradus et professionis ex monasterio caritatis diligenter correctus et emendatus. Una cum principiis eiusdem doctoris et Indice tabula feliciter incipiunt.

Idem corrector ad lectores

Sicuti (dicente Salustio) haud quaquam par gloria sequitur scriptorem et gestorem rerum, ita (scio) nec corrector scripturarum earum auctorem adequabit. Sed (ut eius ipsius verbis utar) imprimis arduum videtur falsata scripta priori sensui restituere quando quidem etsi plerumque veritas quelibet satis elucescat, tamen illiberum est quamlibet acceptare, sed eam que proximus consonat et dictis et verbis actoris eius. Quo fit ut prius perlegenda sint omnia ut cum perlegeris ac tenueris Priorum et Posteriorum invicem et doctori sensum et stilum conformes. Id fecisse me profiteor in hoc Dionysio Cisterciensi. Legi enim prius dein adhibitis exemplaribus que potui ubi nec ex illis omnibus (quia quam maxime falsis et erroneis) quesita veritas potuit deprehendi requisito auctore a quo ipse vel qui ab ipso excerpsisse noscuntur denique (docente Deo) repperi quod quesivi. Itaque non parvo labore factum est ut liber pene vicio scriptorum vel male legentium (ne dicam intelligentium) funditus incorrectus ex obscuris et abditissimis tenebris resecatis (ut videbantur) superfluis paucis additis et nonunquam (licet paucissimis) transmutatis nunc demum prodiret in lucem. Liber inquam etsi breviter, tamen non obscure plurima contrectans de locis theologie sublimioribus docte, subtiliter, ordinate, regulariter. Divisis arte terminis eos e vestigio clare describens. Eliciens ex uno multa sese demum non propositi oblitus ad id resolvit quod initio prestituerat. Ceterorum imitator humilis non iactator superbus doctores et preceptores suos semper reverentibus epithetis velut assurgens nominibus ubique decorat ac discernit. Et per omnia demum theologice scole accommodatissimus iudicatus quem etsi vigilantius (ut dictum est) apud me primo dein apud librarios et impressores iteratis vicibus reviserim. Non ambigo tamen in multis esse pro venia postulandum. Verum qui legant videant (sicubi sunt) cuius ignorantie vicio errores excreverint. Et nichilominus quem pressi fratrum precibus magis renitentes et timidi quam presumptuosi petentes exhibuimus grati suscipiant laborem nostrum. Et valeant denique feliciter lectura huius luculenta deducet evasuri peritissimi.

 

 

Nicolaus Belin in sacra theologorum facultate immeritus doctor humillima salute impartiri desiderat observandissimum Karoli loci abbatem sacre theologie professorem magistrum Robertum de la Tourotte necnon procuratorem generalem ordinis cisterciensis cum doctrina tum moribus insignem.

 

Studium librorum bonas et cultiores litteras quibus hominum corda instituuntur omnem loquendi barbariem exuant artem disserendi agnoscant semper commendavit priscorum antiquitas reverende in Christo Pater. Plus laudatur Iulius Cesar quod libros amaverit et studium quam quod victricia arma triumphantesque aquilas habuerit. Quamquam armorum laus victoriarum frequens gloria celo syderibus virum illum equaverint. Plus tamen glorie adeptus est quod in medio bellorum turbine studium litterarum avidissime cupiebat atque complectebatur. Cesar Augustus imperii urgentibus curis oppressus coniuratorum frequenter obsessus insidiis horas et momenta colligebat ut bonis librorum disciplinis operam gnavaret (stupendum et incredibile imperatoris exemplar) et ut Suetonius ait liberabilia et humanitatis studia a prima etate ardenter et laboriossime exercuit Carolus magnus ut referunt annales tabulis ceratis utebatur ut que vel cogitaret apud se meditans vel que audiret scriptis mandaret (celeste et prope divinum tanti regis desiderium) hic mansuetissimus fuit religionis cultor ardentissimus et (supra quam dici potest) sacerdotes, litteratos viros, clerum omnem venerabatur. Constat hunc armatos exercitus fudisse et gravissima bellorum sepe discrimina a suis non tam merito sue fortitudinis, sed pietatis in Deum fugasse. Traianum non ab re laudatum censent historie quod bonarum litterarum studia, ingenuas artes, earumque professores incomplexum favore plusquam Mecenas amicitia corde, oculis, auribus habuerit Pithagoras in etatis sue primordiis (tanto ad litteras assequendas inflammabatur ardore) natalis soli dereliquit dulcedinem quasi toto orbe peregrinus litteras mendicabat et teste Heronimo memphiticos vates adiit ut quos ex libris noverat coram se videret, hinc magnam sapientiam vivaci et sitibundo pectore hausit. Laudatur Paulus quod in lege et libris Moysy ad pedes Gamalielis fuerit institutus prophetasque didicerit. Littere et litterati viri (ut mea fert opinio) regnum commendant atque maximo sunt ornamento efficiuntque ut ab omnibus viris celeberrimis etiam ab hostibus incredibili laude extollatur. Ad Academiam Parisiensem de ultimis Hispanie, Galliarum, Anglorum, Italie quosdam venisse oculis nostris perspeximus et quos ad contemplationem sui regnum non traxerat Academia Parisiensis perduxit. Italie civitates florentissimas famigeratas atque insignes omnes norunt atque predicant quod bona bonarum litterarum emporia habuerint atque munificos proventus earum professoribus largiantur. Regnum itaque florentissimis artibus et sacra theologorum sapientia insigne gloriosum christianum celitus protectum religionis cultu famigeratum esse conspicuum est Iudeorum gentem cerimoniis divinitus illustratam atque ornatissimam a celeberrimis scriptoribus commendatam fuisse legimus quando litterarum amor honor sapientum reverentia Dei sapientes prophete patriarche religiosi devoti principes regnum Iudeorum incolebant. Quare sic abiecta tanta regni et gentis amplitudo sapientiam et litteras abiecerunt. Fabulantur enim Romane historie scriptores Martem cum Rhea virgine vestali convenisse. Hoc est imperium cum religione sine litteris mortua commercium atque consuetudinem habere religionem et regnum fovet atque tuetur litterarum amor regnum et religione summopere commendatur, effertur, illustratur atque gloriosum predicatur generososque animos parit et cives. Libris et theologie professoribus multa debemus qui humanum intellectum et ecclesiam ab erroribus purgaverunt ut assiduus agricola pinguem agrum sentibus. Magnum honoris incrementum aducitur tue reverende paternitati o eruditissime in sacra theologorum facultate professor quod sic litteras litteratosque viros singulari benivolentia prosequaris mirificeque delectaris libris Sententiarum Dionisii Cisterciensis cuius doctrina ingenia hominum pascit animos vehementer impellit sorbonicos actus roborat et acuit magnam ac uberem tradit theologarum difficultatum materiam. Eius doctrina semper visa est michi accommoda ad omnem respondendi ac arguendi usum velud apis argumentosa ferme singulorum doctorum depastus est dulcorem nodosos difficultatum meandros evoluit et reserat stilo eleganti et claro libros Sententiarum confecit. Ita ut doctor clarus et subtilis nuncupari mereatur. Dicebat Plato beatas fore civitates si aut philosophi imperarent aut principes philosopharentur. Religio Cisterciensis beata famigerata censetur que tante viri doctrina ac eruditione fulcitur et ornatur. Ut autem plurimi lectitare possint clarum ac ingeniosum tanti doctoris opus sua opera profundissimus theologus magister Iohannes de Maceriis famatissime domus Sancti Bernardi parisius provisor optime meritus imprimendum curavit effecitque ut liber formatus emendatusque divulgaretur. In nostro Dionisio siquidem mira brevitas est que ad percipiendam rerum cognitionem imprimis est amica cuiquidem brevitati adheret fecundissima sententiarum ubertas paucis verbis comprehensa ita ut eam ex beati Dionisii sapientissimi Pauli discipuli officina deprompsisse videatur ad eliminandas hereses. Doctrina eius accommoda est ad explantandas ex agro domini falsitates ad congressus sorbonicos apprime necessaria. 

Sensa theologie donat Dionisius alta Sanctorum reserat antiqua volumina patrum

Colendissimo patri magistro Iohanni de Maceriis sacre theologie eximio professori necnon Colegii Cisterciensis alias Sancti Bernardi Parisius provisori et rectori dignissimo frater Simon de Buiris eius discipulus Karoli loci monachus salutem et assiduis laborimus eternam tandem requiem obtinere.

Quanta dilectione quantave sollicitudine tue cure commissos prosequaris dignissime provisor ac preceptor observandissime quantumque nostre religionis decus et honorem procures et si discreta accuratissimaque suscepte provincie administratio ac studientium (quibus merito prees) studiosa in moribus et scientiis directio liquido declarent. Idipsum tamen hoc uno potissimum hiis novissimis diebus luce clarius insinuasti cum desiderantibus nobis tuis discipulis et a te instanti prece requirentibus acutissimas nostri Dyonisii Cisterciensis questiones in quattuor Sententiarum libros habere (quas avari possessores alieni profectus fortassis emuli solisque sibi prodesse cupientes instar preciosissimi thesauri clam in suis scriniis sub modio detinere et apud se occultare conabantur) tu illico relictis aut saltem ad tempus sequestratis arduissimis negociis a reverendis patribus nostri ordinis tibi impositis parvulis petentibus panem porrigere non tardasti, sed tanquam bonus pater filiis notam facere veritatem cupiens nullum veritus laborem nobis intendere et nostris acquiescere votis anhelans accepto quodam exemplari mendosissimo ac corruptissimo (nullum ei aliud correctum aut verum reperiri potuit) mox eius correctioni et emendationi immo (verius dixerim) renovationi totis viribus insiste recepisti et eas tandem de tenebris educens a mendis innumerabilibus et infinitis ferme erroribus tersas (ut ipsa indicant exemplaria) ad communem studiosorum profectum et oblectationem in lucem prodire fecisti. Ob quam rem nedum nos (quibus rem egisti quam gratissimam) tibi devinxisti, sed et cunctos theologice scole tirunculos (quorum profectui admodum consuluisti) non mediocriter tue venerande paternitati reddis obnoxios. Multa siquidem in hoc opere ingeniosa subtilia ingenio perfecta ac industria elaborata ab hiis comparientur qui hoc ipsum attentius rimari, exactius librare et scrupulosius investigare voluerint. In quo plurima que a priscis doctoribus obscurius dicta fuerunt omni sublato velamine ea falicitate traduntur et referantur nunc familiari terminorum declaratione modo artificiosa conclusionum positione et earum probatione Sacre Scripture dictis sepius innitendo ac demum clara difficilium dubiorum subtiliumque argumentorum solutione ut nullus adeo ebes aut rudis esse putetur quin eius in assidua attentaque lectione facile admodum proficere possit. Quas igitur laudes et gratiarum actiones pro tanti beneficii exhibitione pro tantorum laborum (quos nostri gratia assumpsisti) perpessione tibi reddere aut saltem agere poterimus. Nil aliud profecto sese offert quod nostre tenuissime vires pro tanto munere valeant efficere quam pro tua observandissima paternitate (cui perpetuo devincti sumus) qualescumque divine maiestati preces effundere. Quod et nos facturos pollicemur. Immensas habendo gratias. Ponceto probo huius universitatis Parisiensis bibliopole fideli et diligentissimo cuius expensis et diligentia opus ipsum utcunque sit habetur impressum qui tuis compassus laboribus importunis precibus a me tandem extorsit ut hac nostra rudi epistola te convenire presumerem. Valeas igitur in Christo colendissime preceptor ac director semper observande et nostro profectui consulere nostreque directioni invigilare (ut hactenus laudabiliter facere consuevisti) non desinas.

 

 

 

Fratris Francisci Maurroy Clarevallis monachi Cisterciensis ordinis ad studiosum lectorem carmen

 

Quod prius occultum valide tenuere cathene

Hoc Dyonisiacum percipe lector opus

Fortia sub claris tractans problemata verbis

Luce tibi tandem limpidiora facit.

Non nimis in longum protraxit verba volumen

Multa sed in paucis linquitur utilitas.

Moribus insignis micuit claroque facundus

Claruit ingenio religione magis

Hunc aluit priscis Cistercius ordo diebus

Et magnum fecit (cernis ut) esse virum.

Humanas igitur quisquis tu tendis in artes

Hoc (credas) lecto codice doctus eris. 




news

Site launched in November 2016

Dionysius de Montina's Commentary on the Sentences is entirely transcribed. The books will be available shortly [29.10.2017]